Capítulo primero de las Constituciones de 1947 de la Sociedad Sacerdotal de la Santa Cruz y Opus Dei.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

AGP, Sezione Giuridica, IV/15037.

CONSTITUTIONES SOCIETATIS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS

ET OPERIS DEI

CAPUT I

De Instituti ratione el fine

1. Institutum, cui titulus Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis el Opus Dei, est Institutum saeculare perfectioni christianae adquirendae el apostolatui in saeculo exercendo dicatum. In ipso, membra strictiore sensu sumpta, scilicet sodales omnes, clerici el laici, Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis, necnon Inscripti el Numerarii Operis Dei, de quibus Constitutiones generaliter loquuntur, ab jis distinguenda sunt, qui spiritum Instituti participant el Operis . Dei apostolatui efficaciter, juxta rationem infra dicendam, cooperantur.

2. Institutum praevalenter clericale eo senso dici potest, quod praecipua munera quibus regitur, plerumque ad sacerdotes pertinent.

3. Finis generalis Instituti est sanctificatio sodalium per consiliorum Evangelii exercitium harumque Constitutionum observantiam; specialis autem est totis viribus adlaborare ut classis quae dicitur intellectualis, quaeque, vel ob doctrinam, qua pollet, vel ob munera, quae exercet, vel ob dignitatem, qua insignitur, est moderatrix societatis civilis, Christi Domini praeceptis immo el consiliis adhaereat, ipsaque in praxim deducat.

4. Ad utrumque finem obtinendum Institutum exigit a propriis alumnis exquisitam animi culturam, tum in pietatis officiis tum in disciplinis sive ecclesiasticis sive profanis, ut enucleatius infra dicetur; fovet in illis perfectam adimpletionem munerum professionalium, etiam publicae administrationis, quibus perfectio proprii status est prosequenda; promovet ac dirigit institutiones el opera, quae ad mentem excolendam animumque perficiendum spectant, uti domus seu residentias pro scholasticis, domus spiritualium exercitiorum el alia id genus. Ad apostolatum autem exercendum utitur praecipue auxilio atque instrumento suae internae consociationis, quae proprie Opus Dei appellatur.

5. Denominatio Operis Dei pertinet ad universum Institutum, sed peculiari sensu designat instrumentum eius proprium, quo classes diversas societatis civilis, apud quas activitatem suam exercet, pertingit; el etiam Opus Dei est medium ordinarium quo praeparantur el seliguntur eiusdem Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis membra; unde cum hac aliquid unum constituit el ab ea seiungi non potest.

6. Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis el Operis Dei praecipuum propositum el peculiaris spiritus est zelus apostolicus, poenitentia, humilitas personalis el collectiva, submissio ecclesiasticae Auctoritati, aestuans erga Christum Dominum, Deiparam Virginem Mariam, ac Romanum Pontificem amor.

7. Sodales Instituti evangelicam perfectionem profitentur, quin tamen religiosa vota emittant, aut aliquid externum signum in personis vel domibus prae se ferant quod religiosam familiam demonstret. Clerici vestem clericalem communem loci, ubi commorantur, laici autem vestes apud classes eiusdem vel similis professionis, vel socialis condicionis usitatas, deferunt.

8. Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis nullas habebit ecclesias proprias; fundationes pias non accipiet; nullas proprias associationes fidelium fovebit; stipendia pro Missis non recipiet, neque ullam pro exercito ministerio mercedem + sponte oblatam aut compensationem impensarum, quas ratione itineris aliquis ex sodalibus sustinuerit. Tantum hospitium et victum, tempore alicuius ministerii spiritualis, accipere potest.

9. Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis et Opus Dei tamquam Patronos, quos singulari devotione prosequuntur, habent: Beatam Mariam semper Virginem, quam uti Matrem Instituti veneratur; S. Ioseph, eiusdem Beatae Mariae Virginis Sponsum; SS. Archangelos Michaélem, Gabrielem et Raphai;lem; SS. Apostolos Petrum, Paulum et loannem, quibus universa Institutio eiusdemque singula activitatis genera specialiter consecrantur.

A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes