AGP, Sezione Giuridica, 111/15610.
Matriti, die 19 decembris 1943
Excme ac Rvdme Domine:
Exceptis Excellentiae Vestrae litteris diei 11 octobris hujus anni, sub n.° 2777/43, ad erectionem canonicam processi SOCIETATIS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS per formale Decretum in scriptis datum, cujus exemplar tam in tabulario Instituti quam in Archivo Dioecesano servabitur.
Nunc vero de peracta hujusmodi erectione istam Sacram Congregationem certiorem facio, ac Decreti exemplar transmitto, ad normam Decreti ejusdem Sacrae Congregationis de Religiosis dati die 30 novembris 1922.
Facultatibus in praefatis Excellentiae Vestrae Rvdmae litteris mihi concessis, et, praevia sanatione eorum omnium quae sananda fuerint et a Sacra Congregatione sanan solent, Moderator nuper erectae Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis coram me perpetuam emisit fidelitatem, quam quidem coram illo emittent Consiliarii et Officiales Majores.
Moderatori autem praescripsi ut Constitutiones Societatis exaret, apprime conformes compendio quod isti Sacrae Congregationi dedi die 22 junii elapsi.
Quae dum isti Sacrae Congregationi reféro, me profiteor Excellentiae Vestrae Rvdmae
addictissimum in Domino:
L + S + Leopoldus, Ep.us Matriten.-Compluten.
Excmo ac Rvdmo
D.Fr.L.E. Pasetto
Secretario S. Congregationis
DE RELIGIOSIS.
Volver al índice general de “El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”.