Capítulo primero del Codex Iuris Particularis del Opus Dei de 1974.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

AGP, Sezione Giuridica, VII/15661.

SOCIETAS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS ET OPUS DEI

CODEX IURIS PARTICULARIS

CAPUT 1

DE NATURA ET FINE OPERIS DEI

1. Institutum, cui titulus Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis et Opus Dei, breviato autem nomine Opus Dei, est [Institutum saeculare] iuris pontificii, clericis et laicis simul compositum, sanctitati in mundo promovendae et apostolatui exercendo dicatum. Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis, quae sacerdotibus Institutionis constituitur, proprio spiritu et ministerio universum Opus Dei vivificat atque ita informat, ut ipsum clericale eo sensu reddat quod praecipua regiminis munera plerumque sacerdotibus reserventur. Institutio est proinde clericalis ad normam huius Codicis et iuxta Sanctae Sedis specialia praescripta vel indulta, quin ea de causa socü laici iuribus et privilegiis clericorum gaudeant neque umquam clericalibus oflicüs subüciantur.

2. § 1. Aspectus genericus finis Operis Dei est sociorum sanctificatio per exercitium in proprio cuiusque statu, professione ac vitae condicione [consiliorum Evangelii ceterarumque] virtutum christianarum, secundum ius peculiare ipsius Operis Dei eiusque spiritualitatem, prorsus saecularem.

§ 2. Specificus autem est totis viribus adlaborare ut personae omnium condicionum et statuum civilis societatis, et in primis quae intellectuales dicuntur, Christi Domini praeceptis integro corde adhaereant ipsaque, etiam ope sanctificationis proprii uniuscuiusque laboris professionalis, in praxim deducant, in medio mundo, ut omnia ad Voluntatem Creatoris ordinentur; atque viros ac mulieres informare ad apostolatum item in mundo exercendum.

3. Media quae, ad hos fines supernaturales obtinendos, socü Operis Dei adhibent, haec sunt:

1° impensa vita spiritualis orationis et sacrificii, iuxta spiritum Operis Dei: ipsorum enim vocatio est essentialiter contemplativa, fundatur in humili ac sincero sensu filiationis divinae et subridenti ascetismo constanter sustinetur;

2° profunda ac continua institutio ascetica et doctrinalis religiosa, ad personalia cuiusque adiuncta accommodata atque in ecclesiastico Magisterio solide innixa, necnon constans studium adquirendi et perficiendi necessariam formationem professionalem propriamque animi culturam;

3° imitatio vitae absconditae Domini Nostri lesu Christi in Nazareth, etiam in sanctificatione proprii laboris professionalis ordinarii, quem, exemplo et verbis, convertere satagunt in instrumentum apostolatus, unusquisque propriam attingens actionis sphaeram, prout sua cuiusque cultura et aptitudo expostulant, sciensque se esse debere tamquam fermentum in massa humanae societatis latens; item, seipsos sanctificent socü in perfecta adimpletione huius laboris, peracti quidem in constanti unione cum Deo; necnon per ipsum laborem alios sanctificent;

4° omnes Operis Dei socü se obligant ad exercitium laboris professionalis vel alterius aequipollentis non derelinquendum, quia per ipsum sanctificationem persequentur;

5° quam maxima fidelitas in adimplendis offcüs proprii status necnon in actione seu professione sociali cuiusque propria, summa semper cum reverentia pro legitimis societatis civilis legibus; itemque in laboribus apostolicis perficiendis, a Directoribus ipsis commissis.

4. § 1. Sacerdotium ministeriale clericorum et commune sacerdotium laicorum intime in Opere coniunguntur atque se invicem requirunt et complent, ad exsequendum in unitate vocationis et regiminis, finem quem Opus Dei sibi proponit.

§ 2. In utraque pariter Operis Dei Sectione, virorum scilicet ac mulierum, eadem est unitas vocationis, spiritus, finis et regiminis, etsi unaquaeque Sectio proprios habeat apostolatus.

5. Opus Dei tamquam Patronos habet Beatam Mariam semper Virginem, quam uti Matrem veneratur, et S. Ioseph, eiusdem Beatae Mariae Virginis Sponsum. Peculiar¡ devotione socü prosequuntur SS. Archangelos Michatrlem, Gabrielem et RaphaUlem, atque SS. Apostolos Petrum, Paulum et loannem, quibus universa Institutio eiusdemque singula actionis genera specialiter consecrantur.

A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes