Capítulo primero de las Constituciones de 1950 de la Sociedad Sacerdotal de la Santa Cruz y Opus Dei.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

AGP, Sezione Giuridica, V/15034.

CONSTITUTIONES SOCIETATIS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS ET

OPERIS DEI

CAPUT I

De Instituti ratione et fine

1. Institutum, cui titulus Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis et Opus Dei, breviatum autem nomine Opus Dei, est Institutum saeculare perfectioni christianae in saeculo adquirendae et apostolatui exercendo dicatum. Denominatio Operis Dei pertinet ad universum Institutum: in co tamen est quaedam coadunatio sociorum, cui nomem Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis, constans Instituti sacerdotibus nonnullisque laicis, qui Patris iudicio specialiter magis dispositi aestimantur ad sacerdotium aliquando suscipiendum.

2. Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis proprio spiritu universum Opus Dei vivificat atque ita informat, ut ipsum clericale eo sensu reddat quod praecipua regiminis munera plerumque sacerdotibus reserventur; sacerdotum categoria ut verum clericale Institutum, quoad fila omnia quae vitam clericalem respiciunt, habeatur; totumque demum Operis Dei corpus veris Institutis clericalibus, ad normara tantum harum Constitutionum et iuxta Sanctae Sedis specialia praescripta vel indulta, quae Instituto concessa fuerunt vel in posterum forsitan concedantur, aequiparetur, quin ea de causa socii laici iuribus et privilegiis clericorum, ut singuli, gaudeant, neque umquam clericalibus officiis subiiciantur.

3. § 1. Aspectus genericus finis Instituti est sanctificatio sodalium per consiliorum Evangelii exercitium harumque Constitutionum observantiam.

§2. Specificus autem est totis viribus adlaborare ut classis quae dicitur intellectualis, quaeque, vel ob doctrinara, qua pollet, vel ob munera, qua exercet, vel ob dignitatem, qua insignitur, est moderatrix societatis civilis, Christi Domini praeceptis adhaereat, ipsaque in praxim deducat: et inter omnes classes civilis societatis vitam perfectionis in saeculo fovere et diffundere, atque viros ac mulieres informare ad apostolatum in saeculo exercendum.

4. § 1. Hic finis obtinetur per sanctificationem laboris ordinarii et per exercitium muneris professionalis vel alterius aequipollentis, quod consociati eo non deserunt, quia per ipsum sanctificationem persequuntur.

§ 2. Propterea, Institutum exigit a propriis alumnis exquisitam animi culturam, tum in pietatis officüs tum in disciplinis sive ecclesiasticis sive profanis; fovet in illis perfectam adimpletionem munerum professionalium et socialium etiam publicae administrationis, quibus perfectio proprii status est prosequenda; promovet ac dirigit institutiones et opera, quae ad mentem excolendam animumque perficiendum spectant, uti domus seu residentias pro scholasticis, domus spiritualium exercitiorum et alia id genus.

§ 3. Media igitur, quae membra Operis Dei praeferunt, et quibus potiore ratione uti debent, sunt: vita orationis et sacrificü iuxta spiritum Instituti, et quam maxima fidelitas in adimpletione actionis seu professionis socialis cuiusque propriae.

5. Sodales Instituti evangelicam perfectionem profitentur, quin tamen religiosa vota emittant, aut aliquid externum signum in personis vel domibus prae se ferant quod religiosam familiam demonstret. Clerici vestem clericalem communem loci, ubi commorantur, laici autem vestes apud classes eiusdem vel similis professionis vel socialis condicionis usitatas, deferunt.

6. Opus Dei profitetur humilitatem collectivam, quapropter nequit edere folia et cuiusque generis publicationes nomine Operis, nisi interne ad usum sodalium; eius membra nullum signum distinctivum deferunt; caute loquuntur de Opere Dei cum extraneis, nam actio modesta esse debet et non apparens; ad nullum actum socialem Opus Dei, ut plurimum, intervenit vel in eo repraesentatur.

7. Opus Dei non habet generatim specificam formam collectivae actionis externae. Praeprimis curare sodalium formationem spiritualem et apostolicam debet. Apostolatum autem peragunt sodales per exercitium munerum et publicorum officiorum, vel per associationes legitime constitutas, prout adiuncta temporum vel locorum postulare videantur, ac summam habent reverentiam etiam pro legitimis societatis civilis legibus.

8. Socü Operis Dei suam impendunt actionem in tria opera, quae singula sub Patronis sunt constituta, scilicet habetur:

1.°. Opus S. Raphai;lis et S. loannis, ad excolendos iuvenes: hic labor Operis Dei propriissimus est, et veluti Instituti seminarium;

2.'. Opus S. Gabrielis et S. Pauli, ad socios Supernumerarios instituendos atque eorum observantiam fovendam, confirmandam et in dies profundiorem reddendam: necnon, ope ipsorum sodalium Supernumerariorum, ad diversas civilis societatis classes criterio catholico professionali et sociali imbuendas;

3.°. Opus S. Michai;lis et S. Petri, ad Numerariorum et Oblatorum formationem promovendam, et ad quaerendam opportuniorem solutionem quaestionibus scholasticis, socialibus, professionalibus, etc. boni animarum gratia.

9. Socü Operis Dei operantur sive singillatim, sive ope associationum, quae vel culturales esse possunt, vel artisticae, pecuniariae, etc., et quae Societates Auxiliares nuncupantur. Hae pariter societates, in earum actione, auctoritati hierarchiae Instituti prorsus obnoxiae sunt.

10. §l. Institutum, nisi aliud ad ministeria et opera sustinenda vel fovenda necessarium videatur, nullas habebit ecclesias proprias; nullas proprias associationes fidelium fovebit; stipendia pro Missis non recipiet, neque ullam pro exercito ministerio sacerdotali mercedem, etiam sponte oblatam, aut compensationem impensarum, quas ratione itineris aliquis ex sodalibus sustinuerit. Tantum hospitium et victum sacerdotes Instituti, tempore alicuius ministerii spiritualis, accipere possunt. Tamen Opus Dei acceptat legata cuiusvis generis ad finem Instituti persequendum, sed ipsum bona immobilia ordinarie non possidet.

§2. Si in his omnibus aliquam, gravibus de causis, exceptionem admittere in Domino opportunum videatur, Pater ex Consilii voto deliberativo, donec necessitas seu magna utilitas perduret, eam decernere potest.

11. Si rerum adiuncta postulent ut in diversis Regionibus Opus Dei vel Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis sese constituat in societatem civilem, Consiliarius Regionalis designare ad nutum poterit organum directivum seu Consilium nationale, a Directore, Secretario et tribus Vocalibus constitutum. Huius Consilii erit satagere ut Opus Dei semper leges civiles regionis seu nationis fideliter observet, atque intra terminos ab ipsis constitutos sese contineat atque operetur; oeconomica media sustinendis sumptibus annuis Operis Dei necessaria, colligere ac suppeditare; necnon aliis ofliciis forsan ab ipso Consiliario Regional¡ iniunctis, operam fideliter navare.

12. Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis et Opus Dei tamquam Patronos, quos singulari devotione prosequuntur, habent: Beatam Mariam semper Virginem, quam uti Matrem Institutum veneratur; S. Ioseph, eiusdem Beatae Mariae Virginis Sponsum; SS. Archangelos Michaelem, Gabrielem et Raphaelem; SS. Apostolos Petrum, Paulum et loannem, quibus universa Institutio eiusdemque singula actionis genera specialiter consecrantur.

A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes