Solicitud de Mons. Escrivá a Su Santidad Pío XII, en la que pide la aprobación del Estatuto de una categoría de miembros del Instituto; 2-11-1948.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

RHF, EF-480202-1.

Beatissime Pater,

Sacerdos Josephus Maria Escrivá de Balaguer, Praeses Generalis Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis et Operis Dei, ad Sanctitatis Vestrae pedes humillime provolutus, haec, quae sequuntur, fidenter exponit:

Ad complendam et sub omni respectu perficiendam Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis et Operis Dei ordinationem atque constitutionem, valde opportunum immo fere necessarium visum fuit breve redigere Statutum, quo nostri Instituti altera membrorum categoria, de qua iam a prima ipsius Instituti delineatione cogitatum fuit, apprime defineretur et in generali ac completa Operis Dei descriptione insereretur. Ideo humilis Orator expostulare audet ut Statutum praedictum, experimenti causa, approbetur et ipsius praescripta ad correlatos Constitutionum Articulos apponi valeant.

Et Deus, etc.

Josemaría Escrivá de B.

Romae, die altera mensis Februarii, Purificationi Beatae Mariae    Virginis sacra, an. 1948.

A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes