Breve Apostólico Mirifice de Ecclesia, por el que Su Santidad Pío XII concede diversas indulgencias a los miembros de la Sociedad Sacerdotal de la Santa Cruz y Opus Dei; 20-VII-1947.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

AGP, Sezione Giuridica, IV/15094.

PIVS Pp. XII

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Mirifice de Ecclesia merenti Instituto, quod, SOCIETAS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS ET OPUS DEI nuncupatum, in eiusdem Ecclesiae gremio e parvulo genitum semine brevi tempore crevit frondosae arboris instar, laudatam itemque laudandam propter operam eius fundatoris ac supremi Moderatoris, dilecti nempe fui IOSEPH MARIAE ESCRIVA DE BALAGUER ET ALBAS, Nostri Praelati Domestici, Nos per similes Apostolicas Litteras, in festo SS. Cordis lesu, superiore anno, sub anulo Piscatoris datas, propensam voluntatem dilectionemque Nostram praestitimus, large effuseque caelestibus Ecclesiae thesauris a Nobis donatis Sodalibus dictae Societatis, ut haec "potiora caperet, opitulante Deo, incrementa". Quo autem erga tam navam industriamque Societatem benevolentia Nostra magis perspecta sit, strenuo eius labore pro Dei gloria animarumque salute perpenso, attentisque copiosis fructibus per integrae vitae sanaeque doctrinae Sodalium apostolatum, iam ab eisdem multis in locis perceptis, Nos SOCIETATEM SACERDOTALEM SANCTAE CRUCIS ET OPUS DEI Decreto Laudis diei XXIV mensis Februarii vertentis anni honestavimus, Dilectumque Filium Nostrum Aloysium Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum Cardinalem Lavitrano ipsius Sodalitatis Patronum, seu Protectorem apud Nos et hanc Apostolicam Sedem elegimus et constituimus. Cum vero + atque essentia simulque peculiares OPERIS DEI finis sanctificatio sit labore cotidiano conquirenda; eiusdemque Sodales in liberalia opera incumbentes peramplis spiritualibus indulgentiarum muneribus sint decorati, Nos, curam de omnibus Sodalibus agentes praecipueque de illis quae Sectionem mulierum constituunt et, adhuc spe atque animo praesertim de illis cogitantes quae Inservientes nuncupantur, quaeque "ad exemplum Domini, qui ministrare venit et non ministrara (Math. XX, 28), et Beatae Virginis Mariae Ancillae Domini (Le. 1, 38), vera humilitate et caritate actae, manualia et domestica ministeria, quae Marthae dicuntur, interiore Mariae spiritu animatae, gaudentes exercent" (Ex Decreto Laudis verba istaec excerpta sunt), ut OPERIS DEI Sodales, igitur, semetipsos magis in dies sanctificare atque animabus Christifidelium igni detentis subvenire possint ac solamen afferre, benigne annuendum censemus precibus dilecti filü ALVARI Sacerdotis DEL PORTILLO ET DIEZ DE SOLLANO, Doctoris, Procuratoris Generalis eiusdem Instituti. Quapropter Nos, Apostolica Nostra Auctoritate, harum vi Litterarum, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, nunc adlectis vel in posterum ipsam in Sodalitatem sive Opus adlegendis, qui, saltem corde contrito, cotidie, per integrum mensem, in manualibus operibus suscipiendis ac perficiendis aliquam, vel brevem, precatiunculam vel invocationem devote recitaverint, PLENARIAM INDULGENTIAM, suetis sub condicionibus lucrandam, misericorditer in Domino concedimus. Praeterea supra memoratis Sodalibus, quoties, saltem corde contriti, in praedictis operibus navandis, precatiunculam ve¡ invocationem pie pronuntiaverint, toties quadringentos dies de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis paenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Denique largimur Sodalibus iisdem liceat, si malint, Plenariis hisce ac partialibus Indulgentiis functorum vita labes poenasque expiare. Contrariis quibuslibet nihil obstantibus. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Iulii, anno MDCCCCXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

DE SPECIALI SANCTISSIMI MANDATO

Pro Domino Cardinali a Secretis Status

L + S                                                 Dominicus Spada

a Brevibus Apostolicis

A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes