Decretum laudis de la Sociedad Sacerdotal de la Santa Cruz y Opus Dei como Instituto Secular de derecho pontificio; 24-II-1947.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

AGP, Sezione Giuridica, IV/15092.

DECRETUM

Primum Institutum Saeculare, quod statim ac prodiit Constitutio Apostolica "Provida Mater Ecciesia", a SS.mo Domino Nostro Pio, Divina Providentia PP. XII, die altera Februarii huius anni subsignata, Laudis Decretum meruit, est SOCIETAS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS et OPUS DEI, breviato autem nomine Opus Dei nuncupata .

Opus Dei a Rev.mo D. losepho Maria Escrivá de Balaguer, viro tam pietate quam doctrina atque apostolico zelo insigni, exordium in Dioecesi Matritensi habuit. A primis sacerdotii sui annis, Doctor Escrivá de Balaguer, qui vix inter clericos cooptatus Moderatorem Seminarii Sancti Francisci a Paula Caesaraugustae egerat, in hac civitate prius, et ab anno post Christum natum MDCCCCXXVII Matriti, dum studia ad Lauream Iuris Civilis consequendam peragebat, posthac vero sine intermissione, variis ministeriis sacerdotalibus, humilioribus praecipue in suburbio, magna sui ipsius abnegatione functus est. .

Dum his impigre vacabat, Divina Providentia per legitimos Superiores ecclesiasticos novum opus quasi manu ducente, Dr. Escrivá de Balaguer ad apostolatum inter laicalis Universitatis et Scholarum Superiorum Matritensium alumnos se fortiter vocatum atque suaviter motum sensit. Cum progressu temporis hanc vocationem a Domino datam esse eventus atque fructus non dubie comprobare viderentur, invocata et obtenta venia ab Exc.mo Episcopo Matritensi, die Angelis Custodibus sacra, II Octobris anni a nostra reparata salute MDCCCCXXVIII, Operis Dei ima atque solida fundamenta ¡acta sunt. Hoc satis felici titulo, quod omnibus humiliter fidenterque innuere volebat non de opere humano agi, sed de sacro opere Dei, parva Societas operiebatur ad apostolatum inter alumnos Universitatis atque doctiores viros exercendum, ac per ipsos deinde in totum intellectualium et dirigentium coetum dilatandum. Satis apud omnes constat quam gravia fuerint ac difficilia tempora illa in Hispania, sive ante bellum civile, sive immani hoc bello flagrante ac persecutione religiosa acriter saeviente: verumtamen Opus Dei, ut pia consociatio benevolentia ac benedictione ecclesiasticae Auctoritatis per plures annos (1928-1940) facto existens, ac de labore potius quam de ordinatione et formis canonicis nondum sollicita, in coetu intellectuali prudenter selecto et accuratissime educato, spiritualem transformationem prius indeque vere apostolicam, silenter sed intense ac tenaciter perficere conabatur. Pedetentim interea Instituti character iuridice delineatus fuit. Post diuturnas moras multasque probationes Opus Dei, qua verum Dei opus (Act. V, 39), superatis non parvis neque paucis, etiam bonorum, contradictionibus, succrevit et consolidatum est. Deinceps accesserunt ecclesiasticae recognitiones atque approbationes. Die XIX Martii anni MDCCCCXXVXI Episcopus Matritensis ad + Piae Unionis Opus Dei redegit, pauloque post, cum novae satisque rapidae in dies ascensiones et expansiones supernaturalem Instituti efficaciam confirmarent, Sancta Sede ad normam iuris consulta, Ipsiusque venia die XI Octobris anni MDCCCCXXXXIII, Maternitati Beatae Virginis Mariae sacra, obtenta, Ordinarius Matritensis Opus Dei in Societatem vitae communis sine votis publicis iuris dioecesani, die VIII Decembris eiusdem anni, formaliter erexit. Postremis hisce annis, cum iam plures quam viginti domos in quatuor Europae Statibus erectae essent, necnon una in Africa, et fundationes in America pararentur; cumque pariter socii in dies multiplicarentur, neque solum inter medicos, advocatos, architectos, exercitus duces, cultores scientiarum atque artium, publicos scriptores, professores Universitatum et Scholarum Superiorum omne genus, etc., sed inter alumnos quoque laicalium Facultatum, qui cum collegis fructuosum apostolatum exercerent, invenirentur, haud immerito visum est tempus advenisse implorandi a Sancta Sede primam Operis Dei pontificiam approbationem. Quare Praesidis Generalis instantia SS.mo Domino Nostro exhibita est, fervida Exc.mi Ordinarii Matritensis commendatione fulta ac Litteris Testimonialibus aliorum sexaginta Ordinariorum, inter quos octo Eminentissimi Patres Cardinales recensentur et omnes Hispaniae Metropolitani.

Dum Opus Dei has supplices Domino Nostro instanter preces exhibebat ut qua Societas vitae communis sine votis publicis Laudis Decretum impetraret, Constitutio Apostolica "Provida Mater Ecclesia" parabatur. In tam clarissima huius Documenti luce Institutum Opus Dei eiusque Constitutiones attente in S. Congregatione perpensa sunt, speciatim illa quae de sua interna ordinatione, de regimine, de ministeriis, de vita communi latiore sensu sumpta, ardua videbantur ac novitatis speciem referebant, et clare patuit Opus Dei praeseferre exemplar germani Instituti Saecularis ab ipsa Constitutione Apostolica propositi. Hinc venia et iussu Sanetissimi Domini Nostri, in novo accuratiore ipsius Operis examine procedendi norma servata est, quae in Constitutione "Provida Mater Ecclesia" (Art. VII, § 3) pro Institutorum Saecularium approbatione praescribitur.

Die VIII Junii MDCCCCXXXXVI Commissio Consultorum coadunata fuit, habitoque huius favorabili suffragio, Congressus Plenus S. Congregationis die XIV Februarii proxime elapsa celebratus est. Huius decisio in Audientia diei XXIV eiusdem mensis ab Em.mo Cardinali Praefecto SS.mi Domini Nostri approbationi et confirmationi subiecta est, atque SS.mus ipsam ratam habuit et confirmavit.

SOCIETAS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS et OPUS DEI est Institutum Saeculare ad normam memoratae Constitutionis Apostolicae perfectioni christianae in saeculo acquirendae et apostolatui exercendo dicatum. Eiusdem finis generalis est sodalium sanetificatio, per consiliorum evangelicorum exercitium peculiarumque Constitutionum observantiam; specialis autem -arete et intrinsece cum fine generali atque spiritu Instituti perpetuo coniunctus- est totis viribus adlaborare ut coetus, qui intellectualis dicitur, Christi Domini praeceptis, immo et consiliis, adhaereat, eademque in praxim deducat. Ad utrumque finem obtinendum Institutum exigit a propriis alumnis exquisitam animi culturam, tum in pietatis officiis tum in disciplinis sive ecclesiasticis sive profanis, ita ut sodales omnes viri Laurea doctorali in aliqua saltem disciplina ornati sint oporteat. Insuper Institutum solidam membrorum sanctitatem iugiter promovet per sanctificationem laboris ordinarii ac diligens accuratumque exercitium munerum professionalium officiorumque propriorum omnium, civilium seu politicorum, in quibus praecipue iure meritoque socii evangelicam perfectionem prosequuntur.

Opus Dei, etsi ex ordinaria membrorum suorum conditione, Institutum Saeculare laicale videatur (cc. 488, 4°; 673, § 2; Const. "Provida Mater Ecclesia", art. 1), tamen ratione Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis, quae ipsum penitus informat, consulto in Constitutionibus (n. 2) Institutum praevalenter clericale Ç est, iuridice clericalibus Institutis aequiparandum.

Opus Dei ex duabus quasi sectionibus constat, virorum nempe ac mulierum, non modo ab invicem separatis, verum etiam penitus distinctis, propria cuiusque interna hierarchia, quae regimine centrali atque etiam guberniis seu directionibus regionalibus et localibus constituitur. Ipsae tamen sectiones in Patre seu Praeside Generali uniuntur, ve¡ in eius delegatis; ac, in unaquaque Regione, in Consiliario Regionali: atque ab ipsis tantum semper legitime repraesentantur.

Specificus sociorum Operis Dei apostolatus his praecipue exercetur: elevatióne et sanctificatione proprii laboris professionalis; per exempla vitae christianae in propria sociali activitate; per formationem religiosam et professionalem studentium, ac praesertim alumnorum Universitatum Studiorum; in muneribus publicis exemplari fidelitate exercendis; per fidei catholicae doctrinae, verbo, scripto et omnibus mediis ad hoc aptis propagationem. Mulieres autem associatae regunt domus spiritualium exercitiorum; catholicae propagandae orali et scriptae incumbunt; alias mulieres instituunt, quas praeparant ad opera apostolatus; modestiam christianam fovent, apud mulieres, mediis quae ad hoc melius apta videantur; educationem puellarum promovent et residentias pro illis, quae studüs vacant, moderantur; ac domos pariter ad praeparandas ancillas servitio domestico; denique familiarem administrationem atque domesticam oeconomiam omnium domorum Instituti gerunt, in loco tamen penitus separato, ita ut iure semper unica erectione, facto vero ex regula duae semper habeantur separatae domus in unoquoque Operis Dei domicilio. Institutum, denique, per eius sodales promptum semper ac paratum est ad filas petendas regiones in quibus Ecclesia persecutionem patiatur, ve¡ quomodolibet ipsorum ministeria vel operam materne invocet. Attamen Opus Dei non habet specificam formam collectivae actionis externae: sed praeprimis sodalium formationem spiritualem et apostolicam prosequitur; deinde, apostolatum sodales exercent uti quilibet alii cives. Ad professionalem actionem, itemque ad doctrinas sociales, politicas, etc., quod attinet, unusquisque Operis Dei socius, intra limites fidei et moralis catholicae, plena gaudet libertate; nec Institutum ullius cuiusque socü labores professionales, vel activitates oeconomicas, etc., suas facit.

Cum sodales Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis et Operis Dei non sint religiosi ("Provida Mater Ecciesia", art. II, § 1), idcirco communem vitam religiosam non habent, neque religiosa vota emittunt, neque veste religiosa utuntur, sed externe in omnibus, quae secularibus communia sunt et a statu perfectionis non alienis, ut alii cives propriae conditionis ac professionis, se gerunt, vestiunt, vitam ducunt, atque hanc apostolorum vitam, orationi et mortificationi dediti hilares laetique degunt, ita ut eorum ascetismus sit revera ascetismus laetificans. Proinde sanctam laetitiam speciali ratione colere debent, quae provenit ex generositate omnimodae traditionis servitio Ecclesiae. Omnes socü Operis Dei semper et ubique magnum amorem reverentiam et obedientiam Superioribus Ecclesiasticis exhibent, memores hierarchiam unam in Ecclesia iuris divini tantum existere, scilicet, ex Romano Pontifice atque Episcopis constitutam, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei. Quapropter id animo omnes insitum habent, internam nempe hierarchiam servitio hierarchiae Ecclesiae plene esse consecratam. Item omni vi contendunt ut obligationes civicas adimpleant et, iuribus proprüs utentes, dum diversa apostolatus opera exercent, maximam reverentiam et obsequium demonstrant legibus civilibus propriae regionis seu nationis, in quarum ambitu semper adlaborare intendunt.

His omnibus mature perpensis ac definitis, SS.mus Dominus Noster Pius PP. XII, attentis etiam Litteris non solum Antistitum in quorum dioecesibus Opus Dei domos habet et apostolatum exercet, sed aliorum plurium qui sponte primis in commendando hoc Instituto sese coniungere voluerunt, ipsum Opus Dei cum Societate Sacerdotali Sanctae Crucis ut Institutum Saeculare sub auctoritate unius Superioris Generalis, cuius munus ad vitam perdurat, ad normam Const. "Provida Mater Ecclesia" propriarurnque Constitutionum, quae a Sacra Congregatione de Religiosis revisae fuerunt et probatae, praesentis Decreti norma, laudat atque commendat, iuris pontificü ipsum declarat, salva Ordinariorum potestate, ad eiusdem Constitutionis Apostolicae tenorem.

Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis, die XXIV mensis Februarü anni MDCCCCXXXXVII.

L + S Al. Card. Lavitrano

Praef.

P. Arcadius Larraona, CMF

Subs.crius

A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes