Nihil obstat de la Sagrada Congregación de Religiosos, para la erección diocesana de la Sociedad Sacerdotal de la Santa Cruz; 11-X-1943.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

AGP, Sezione Giuridica, 111/15083.

EX  SECRETARIA                                  N.2777-43

SACRAE CONGREGATIONIS               Romae die 11 octobris 1943

DE RELIGIOSIS

Rev.me ac Exc.me Domine

Sacra Congregatio de Religiosis diligenter perpendit quae Exc. Tua exposuit de erectione canonica Instituti Clericalis, juris dioecesani, Sodalium in communi viventium sine votis, cui titulus "Societas Sacerdotalis S. Crucis", cuiusque finis specialis est "institutio catholica et professionalis adscriptorum Universitatibus Studiorum"

Pergratum itaque mihi est E.T. significare ex parte huius S. Congregationis nihil obstare, quominus juxta Can. 673 eadem E.T. ad canonicam erectionem deveniat.

Hisce autem litteris conceditur facultas ad decem annos valitura, qua E.T., praevia sanatione omnium quae sanatione indigent et ab S. Congr. sanar¡ solent, valeat dispensare super defectu incorporationis Societati vel aetatis, ut Sodales, qui exemplo praestiterunt observantiae, designentur tum ad munus Praesidis tum ad alia munera majoris momenti in Societate.

Quoad incorporationem primorum Sodalium, Sodalis, servato praescripto quo dignitate sacerdotal¡ auctus sit, qui ad munus Praesidis designatus est, fidelitatem perpetuam emittat coram Exc. T. vel Sacerdote delegato, adhibita convenienti formula; Consiliarii aliique Officiales coram Praeside, ceteri autem, qui per congruum tempus ad observantiam laudabiliter incubuerunt, emittant vel oblationem temporariam vel fidelitatem perpetuam, de judicio Exc. Tuae, audito Rev.mo Praeside.

Bona temporaria in favorem Societatis forma juridice valida constituantur.

Curet Exc. Tua ut, servatis praescriptionibus Codicis J. C. ac prae oculis habito fine speciali Societatis, aptae edantur Constitutiones.

Decreto erectionis Societatis edito ad normam Instruct. S. Congr. die¡ 30 nov. 1922, E.T. ad hanc S.C. exemplar transmittere non dedignetur una cum textu Constitutionum; transactis vero decem annis a die erectionis, relationem quoque de conditione disciplinar¡, personali et oeconomica Societatis.

Cuncta fausta a Domino adprecor et permaneo Eidem Exc. Tuae

add.mus servus

+ fr. L. E. Pasetto

Secr.

Rev.mo ac Exc.mo

Leopoldo Eijo y Garay

Archiep. Matriten in Hisp.

A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes