Solicitud del Obispo de Madrid-Alcalá a la Sagrada Congregación de Religiosos, en la que pide el nihil obstat de la Santa Sede para la erección diocesana de la Sociedad Sacerdotal de la Santa Cruz; 22-VI-1943.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

.AGP, Sezione Giuridica, 111/15078

Emme ac Rvdme Domine:

Presbyter D. Josephus Maria Escrivá de Balaguer et Albás, post quosdam impensos apostolici laboris annos in pie efformandis alumnis Universitatum Status, meis omnimodis et ,adprobatione et benedictione associationem instituit huic apostolatui incumbentem, cujus specificus finis juventutem Universitariam in christiana pietate colere atque in summam studiorum professionalium perfectionem impeliere; eo quidem scopo ut hi alumni dein, optima efformatione technica professionali pariterque sincera et mentis et cordis religiositate imbuti, effcacem exerceant influxum super populum e variis administrationis civilis gradibus, jugiter Sanctae Matri Ecclesiae inservientes et quammaxime filiali obedientia Episcopis Dioecesanis adhaerentes. In omnibus quos ipsi hucusque aggressi sunt laboribus, intima semper communicatione cum Auctoritate Dioecesana, cui sane tan constanti quam filiali devotioni subduntur, processerunt.

Prospere crevit opus, magno animarum fructu tum sociorum tum etiam omnium quotquot percipiunt praeclara eorundem exempla, quando, absolutis studiis, pro Ecclesia egregie adlaborant.

Hujus associationis regulae, decennali experientia perpensae, adprobatae fuere a me, qui eam canonice erexit ut Piam Unionem anno 1941.

Eos vero jam protulit associatio fructus, eosque promittit in bonum animarum, ut ejusdem fundator et socii vehementer exoptent illam firmiori soliditate et altiori vita canonica munire, consulentes potissimum perfectiori sociorum christianae efformationi et perpetuitati operis in futurum, necnon + methodi actionis, nullo hujus exorto detrimento ex operis extensione et dilatatione. Quem in finem constitui desiderant in Societatem juxta Tit. XVII Partis II Libri II Codicis Juris Canonici, Canones 673 &. Idque a me petunt.

Eisdem optatis et ego abundo, et firmiter credo pleniorem inde futuram vitam religiosam operis, hujus socios majori perfectione in praxim ducturos consilia Evangelica, quae hodie fervida, exemplari vita colunt, eorumque apostolatum induturum majoren extensionem et efficaciam in salutem animarum atque Sanctae Ecclesiae gloriam.

Adimplendis igitur Canonibus 674 et 492, consulendi ergo, rem ad Sedem Apostolicam defero, humiliter ab ea postulans ut dignetur elargiri mihi "nihil obstat" erigendae Societati juxta Constitutiones, quarum lineamenta generalia adnexa remitto, omnia correctioni Sanctae Romanae Ecclesiae subdens dum filiali animo pando extraordinarium incepti momentum, maximan utilitatem fructuum sanctificationis in hanc diem obtentorum, et spem augmenti eorundem concessione gratiae, ideoque ardens meum desiderium ut concedatur "nihil obstat".

Et Deus...

Matriti, die 22 mense junio, anno 1943.

+ Leopoldus, Ep.us Matriten.-Compluten..

Emmno ac Rvdmo Card. Praefecto

S. Congregationis DE RELIGIOSIS.

A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes